monumenta.ch > Victricius > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Victricius, De Laude Sanctorum, 1, 6, 5
Haec quamquam ita sint, tamen in illa passione membrorum vobiscum certamen corpora pertulerunt. Strati ergo humi, et solum lacrymis irrigantes una voce clamemus, ut qui semper sacratas reliquias possidetis, corpora purgetis. Nec vobis, venerandi, nostra sordebit oblatio. Dignum domicilium est quod tot victoribus habitetur. Hic invenietis Ioannem Baptistam, illum, inquam, qui stadio communi cruentus stetit, sed ad coelum coronatus ascendit, quem Dominus ipse inter natos mulierum autumat potiorem.